monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 7 > bnf6796A.107 > sectio 10 > sectio 127 > Sulpicius Severus, Chronica, 1, 35 > sectio 9 > 16 > bnfGrec107.405 > sectio 52 > sectio 68 > sectio 22 > sectio 81 > bnf13028.128 > sectio 16 > sectio 134 > sectio 6 > sectio 76 > sectio 12 > sectio 51 > sectio 43 > sectio 12 > sectio 3 > sectio 71 > sectio > sectio 49 > Hieronymus, Commentarii, in Michaeam, 1, 2 > bnf426.372 > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 140, 7
Legum vero scientia impudica est, quia meretricio more quaestuaria est, et mercalis; et quidquid studendo congregavit ad nundinas vanitatis, vili contractu venaliter et impudenter exponit. Haec vix unquam pacifica est, quae semper litigat de contractibus, vel quasi de maleficiis, vel quasi de variis figuris causarum, de actionibus et obligationibus, de iudiciis, de sententiis, de appellationibus, et aliis, quae cum sopire lites debeant, semper cineres litium excitant iam sopitos.